Martyrologium Romanum

February 8, 2026

Kalénda:

Sexto Idus Februarii. Luna 20.

Sancti Joannis de Matha, Presbyteri et Confessoris, qui Ordinis sanctissimae Trinitatis redemptionis captivorum fuit Institutor, et sextodecimo Kalendas Januarii obdormivit in Domino.

Commemorationes

  • Somaschae, in territorio Bergomensi, natalis sancti Hieronymi Aemiliani Confessoris, qui Congregationis Somaschae Fundator exstitit; atque, pluribus in vita et post mortem miraculis illustris, a Clemente Decimo tertio, Pontifice Maximo, Sanctorum fastis adscriptus est, et a Pio Papa Undecimo universalis orphanorum ac derelictae juventiitis Patronus apud Deum electus et declaratus. Ejus tamen festivitas tertiodecimo Kalendas Augusti recolitur.
  • Romae sanctorum Martyrum Pauli, Lucii et Cyriaci.
  • In Armenia minore passio sanctorum Martyrum Dionysii, Emiliani et Sebastiani.
  • Constantinopoli natalis sanctorum Martyrum Monachorum monasterii Dii, qui, ob defensionem fidei catholicae, cum tulissent litteras sancti Felicis Papae Tertii adversus Acacium, dirissime caesi sunt.
  • In Perside commemoratio sanctorum Martyrum, qui, sub Rege Persarum Cabade, ob Christianam fidem, diversis suppliciis necati sunt.
  • Alexandriae passio sanctae Cointhae Martyris, quam Pagani, sub Decio Imperatore, correptam et ad idola perductam, haec adorare cogebant; quod cum illa exsecrans recusaret, ipsius pedes vinculis innexuerunt, eamque, trahentes sic vinctam per civitatis plateas, horrendo supplicio discerpserunt.
  • Papiae sancti Juventii Episcopi, qui strenue in Evangelio laboravit.
  • Mediolani depositio sancti Honorati, Episcopi et Confessoris.
  • Viroduni, in Gallia, sancti Pauli Episcopi, miraculorum dono illustris.
  • Apud Muretum, in agro Lemovicensi, natalis sancti Stephani Abbatis, qui Grandimontensis Ordinis Institutor fuit, ac virtutibus et miraculis claruit.
  • In monasterio Vallis Umbrosae Beati Petri, Cardinalis et Episcopi Albanensis, ex Ordine Vallis Umbrosae, cognomento Ignei, quia per ignem illsesus transivit.

Deo Grátias.