Missale Romanum 1962
Feria II
✠
Feria II
COMMUNE-APOSTOLORUM
Introitus
Ps. 138:17 Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum. (T.P. Allelúja, allelúja.) Ps. 138:1-2 Dómine, probásti me, et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam, et resurrectiónem meam. ℣. Glória Patri.
Epistola
Eph. 4:7-13
Graduale
Ps. 44:17-18 Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine. V. Ps. 44:18 ℣. Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: proptérea pópuli confitebúntur tibi.
Alleluia
Allelúja, allelúja. V. Ps. 138:17 ℣. Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum. Allelúja.
Evangelium
Matt. 19:27-29
Offertorium
Ps. 18:5 In omnem terram exívit sonus eórum: et in fines orbis terrae verba eórum.
Secreta
Gloriam, Domine, sanctorum Apostolorum tuorum N. et N. perpetuam venerantes: quaesumus; ut eam, sacris mysteriis expiati, dignius celebremus. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
Communio
Matt. 19:28 Vos, qui secúti estis me, sedébitis super sedes, judicántes duódecim tribus Israël.
Postcommunio
Perceptis, Domine, sacramentis, suppliciter exoramus: ut, intercedentibus beatis Apostolis tuis N. et N., quae pro illorum veneranda gerimus passione, nobis proficiant ad medelam. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.