Martyrologium Romanum

February 19, 2026

Kalénda:

Undecimo Kalendas Martii. Luna 2.

Romae natalis sancti Gabini, Presbyteri et Martyris, qui fuit frater beati Caji Papae, atque, a Diocletiano diu in custodia vinculis afflictus, pretiosa morte sibi caeli gaudia comparavit.

Commemorationes

  • In Africa sanctorum Martyrum Publii, Juliani, Marcelli et aliorum.
  • In Palaestina commemoratio sanctorum Monachorum, et aliorum Martyrum, qui a Saracenis, sub Duce Alamundaro, ob Christi fidem, saevissime caesi sunt. Neapoli, in Campania, sancti Quod-vult-Deus, Carthaginensis Episcopi, qui, una cum Clero, a Rege Ariano Genserico in fractas et absque remigiis ac velis naves impositus, praeter spem Neapolim appulit, ibique, in exsilio positus, Confessor occubuit.
  • Hierosolymis sancti Zambdae Episcopi.
  • Solis, in Cypro, sancti Auxibii Episcopi.
  • Apud Beneventum sancti Barbati Episcopi, qui, sanctitate celebris, Longobardos et eorum Ducem convertit ad Christum.
  • Mediolani sancti Mansueti, Episcopi et Confessoris.

Deo Grátias.