Martyrologium Romanum

February 10, 2026

Kalénda:

Quarto Idus Februarii. Luna 22.

Apud montem Cassinum sanctae Scholasticae Virginis, sororis sancti Benedicti Abbatis, qui ejus animam, instar columbae, migrantem e corpore in caelum ascendere vidit.

Commemorationes

  • Romae sanctorum Martyrum Zotici, Irenaei, Hyacinthi et Amantii.
  • Ibidem, via Lavicana, sanctorum decem militum Martyrum.
  • Item Romae, via Appia, sanctae Soteris, Virginis et Martyris; quae (ut scribit sanctus Ambrosius), nobili genere nata, parentum Consulatus et Praefecturas ob Christum contempsit. Haec, jussa idolis immolare, et non acquiescens, graviter et diutissime alapis caesa est; et, cum cetera quoque poenarum genera vicisset, demum, percussa gladio, laeta migravit ad Sponsum.
  • In Campania sancti Silvani, Episcopi et Confessoris.
  • In Stabulo Rhodis, in territorio Senensi, sancti Guilielmi Eremitae.
  • In pago Rotomagensi sanctae Austrebertae Virginis, miraculis celebris.

Deo Grátias.